# Chronicorum Libri Duo 2.1.25-26

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.25 to 2.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.25

25 (1) Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit; Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII. (2) hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuverat victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit. (3) ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat. (4) ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. adversus hos Alexander acie confligit. (5) eo proelio Ptolemaeus cadit, Alexander vincitur; paulo post interfectus, cum regnasset annos quinque vel, ut in plerisque auctoribus repperi, novem. 25 (1) Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno *** eum bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis XL milium exercitu. (2) Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem simulat, receptumque in amicitiam invitatumque Ptolemaidam interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem defertur. is funus fratris magnifice curavit septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit. (3) tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae - nam post Ionathae necem urbes eorum atque agros bello vastaverat - annua eis vectigalia in perpetuum remittit; etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium pensitaverant. (4) id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo signavimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret. (5) nunc autem per tempora eorum, qui Iudaeis vel pontifices vel reges fuerunt, usque ad Christi nativitatem rerum ordinem digeremus.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
