# Chronicorum Libri Duo 2.1.29-30

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.29 to 2.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.29

28 (1) Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante; qui non dicam regem, sed omnium hominum et vel immanium bestiarum sordidissimus dignus exstitit, qui persecutionem primus inciperet; nescio an et postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum ante Antichristum venturum. (2) huius vitia ut plenius exponerem res admonebat, nisi non esset huius operis tam vasta ingredi; id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum denuberet; inditumque imperatori flammeum; dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae vel in feminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata. (3) reliqua vero eius incertum pigeat an pudeat magis disserere. hic primus Christianum nomen tollere aggressus est; quippe semper inimica virtutibus vitia sunt et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur. (4) namque eo tempore divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto praesidis iudicio Caesarem appellaverat, Romam deducto; ad quem tum audiendum plures conveniebant, qui veritate intellecta virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad cultum Dei se conferebant. (5) etenim tum illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram populo inspectante disruptus est. 29 (1) Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesisse. (2) neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones; quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi aut flamma usti, plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. (3) hoc initio in Christianos saeviri coeptum. post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati; (4) quorum uni cervix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, praesidis sui Festi Flori iniurias non ferentes, rebellare coeperunt. adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus multis gravibusque proeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere. (5) interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciverit; certe corpus illius non repertum. (6) unde creditur, etiam si se gladio ipse transfixerit, curato vulnere eius servatus, secundum illud, quod de eo scriptum est; et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
