# Chronicorum Libri Duo 2.1.32-33

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.32 to 2.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.32

31 (1) Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit; ubi ille arcanis sibi mysteriis revelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit. (2) non multo deinde intervallo tertia persecutio per Traianum fuit. qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeviri in eos ultra vetuit. (3) sub Adriano deinde Iudaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati; misso exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit. (4) et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur - namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem - militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret. (5) quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur. (6) ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur. 32 (1) Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Severo imperante Christianorum vexatio fuit. (2) quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit. (3) mox Decio imperante iam tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus sanctorum hostis fuit. (4) post eum, interiectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur. (5) nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus. (6) exstant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putavi, ne modum operis excederem.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
