Latin
2.1.34 to 2.1.35
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 2.1.34-35
Not analysed yet
33 (1) Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit. (2) sane tum Licinius, qui adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat; abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur; adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum vulnera perveniret. (3) exinde tranquillis rebus pace perfruimur; neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris vocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est; ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit. (4) hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata. (5) namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit; mox usa regni viribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit. (6) illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant divina vestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit, (7) siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus. quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, (8) et cum cotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit. 34 (1) Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta; quae neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi. (2) igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari iubet; mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur. (3) hic vero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. (4) capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent. nec mora, quasi Dei nute funus exstincti sollemnibus exsequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur. (5) duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos adstitit; crux reperta dignoque ambitu consecrata.