# Chronicorum Libri Duo 2.1.36-37

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.36 to 2.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.36

35 (1) His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat; sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbaverat. (2) etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam depravatus, dum sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit; actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreverant. (3) quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi; patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; fuisse autem tempus, quo filius non fuisset. (4) igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, CCC siquidem et duodeviginti episcopis congregatis; fides plena conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur. (5) Arriani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt; manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium, et adversus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant. 36 (1) Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, virum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant. (2) etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, pravo studio recepisset. (3) sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum; in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat. (4) ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium removere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur. (5) mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur; iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. inter haec Constantinus moritur; (6) synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absolvit, Marcellus quoque episcopatui redditur; nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia videbatur. (7) verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursatius et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
