# Chronicorum Libri Duo 2.1.41-42

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.41 to 2.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.41

40 (1) Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publico haeresis piacula praedicabant; quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant veritati. (2) nam ubi �homoousion� erat scriptum, quod est unius substantiae, illi �homoiousion�, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem. dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut verbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem. (3) sed quidam ex his ultra processerant, �anomoiousian�, id est dissimilem substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istius modi piaculis orbis terrarum implicaretur. (4) nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit; quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur; nisi fatiscente aevo - etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert - deliraverat. (6) quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat, quod licet Arriani, quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret. 41 (1) Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. (2) ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum convenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat. (3) sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens visum; repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus vivere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. (4) hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem gravabant; ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem. (5) posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria vacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant. (6) igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides vel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse. (7) idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt. (8) sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reservarent.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
