# Chronicorum Libri Duo 2.1.43-44

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.43 to 2.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.43

42 (1) Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari. (2) qua tempestate Hilarius, quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur, (3) cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos volentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. (4) is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat. ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis prava de nobis vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. (5) ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique pravae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore avulsi. (6) in eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulus. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et principis societate. 43 (1) Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni; eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur. (2) namque usiae verbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis. (3) ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur; ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur. (4) sed regressis legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. enimvero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio; dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus; factaque semel inclinatione animorum catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
