# Chronicorum Libri Duo 2.1.7-8

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.7 to 2.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.7

6 (1) Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Chronicis Evilmarodac fuisse vocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit. (2) is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit. (3) cumque his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in versum ductae literae; sed qui posset scripta legere, non reperiebatur. (4) igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum. (5) itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis datum. (6) quod mox consecutum est. nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupavit; Danielum illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat. 7 (1) Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis XXX divini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant. (2) igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis non paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur. (3) sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit; qui non simili exemplo perfuncti sunt; nam continuo devorati ferarum famem expleverunt. (4) Daniel clarus ante clarior haberi; rex antiquato edicto suo novum proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum. (5) exstant etiam visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntivait venturumque Antichristum manifeste exposuit. (6) quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet; nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur; qua tempestate Astyages Medis imperabat.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
