Latin
1.1.1 to 1.1.3
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.1-3
Not analysed yet
Praefatio (1) Severus Desiderio fratri carissimo. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere et intra domesticos parietes cohibere decreveram, quia, ut sum natura infirmissimus, iudicia humana vitabam, ne, quod fore arbitror, sermo incultior legentibus displiceret omniumque reprehensionis dignissimus iudicarer, qui materiem disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? (2) verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor, quia id spopondisti. sed vereor, ne tu, ei ianua sis futurus, et emissus semel revocari non queat. (3) quod si acciderit et ab aliquibus, eum legi videris, bona venia id a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant et aequo animo ferant, si is aures eorum vitiosus forsitan sermo perculerit, quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat. (4) meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset, sed a piscatoribus praedicatam esse. (5) ego enim, cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi, ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem, et si quid ex his studiis olim fortasse libassem; totum id desuetudine tanti temporis perdidissem. (6) sed tamen ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. quod ut fieri valeat, titulum frontis erade, ut muta sit pagina et, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem. 1 (1) Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesierunt, si vitas clarorum virorum stilo illustrassent. (2) quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat, quia et suam memoriam, licet incassum, propagabant, et propositis magnorum virorum exemplis non is parva aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. (3) quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem aut Socraten philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: (4) siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt, cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie sancte religioseque vivendo. (5) qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae vel stultae illius virtutis invenerit. (6) unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et caelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita viximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam, ne is lateret qui esset imitandus. (7) igitur sancti Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit, quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire: adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset. (8) quamquam etiam ex his, quas comperta nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium. (9) obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere quam falsa dicere maluissem.