# Vita Sancti Martini 1.1.13-14

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.13 to 1.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.13

10 (1) Iam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat. (2) eadem in corde eius humilitas, eadem in vestitu eius vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret. (3) aliquamdiu ergo adhaerenti ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem milibus monasterium sibi statuit. (4) qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque arta admodum via adiri poterat. ipse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum: (5) plerique saxo superiecti montis cavato receptacula sibi fecerant. discipuli fere octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur. (6) nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur. non emere aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi vacabant. (7) rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset. (8) plerique camelorum saetis vestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos vidimus. (9) quae enim esset civitas aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem? 11 (1) Sed ut reliquas virtutes eius, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: (2) nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset. (3) cum aliquamdiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit. (4) dehinc super sepulcrum ipsum adstans oravit ad Dominum, ut quis esset vel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conversus ad laevam videt prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat, nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. (5) mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant. tum Martinus quid vidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri, atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
