# Vita Sancti Martini 1.1.15-16

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.15 to 1.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.15

12 (1) Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid videret. (2) tamen quia rusticam manum cerneret et agente vento lintea corpori superiecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido, tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia. (3) levato ergo in adversos signo crucis imperat turbae non moveri loco onusque deponere. hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse. (4) dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi corporis onus ponunt: attoniti et semet invicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. (5) sed cum beatus vir comperisset exsequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, elevata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum voluit, stare compulit, et cum libuit, abire permisit. 13 (1) Item, cum in viro quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset aggressus excidere, tum vero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere. (2) et cum idem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata. (3) tum unus ex illis qui erat audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades. (4) tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur. hic vero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium turba consensit, facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. (5) itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret, eo loci vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat. (6) succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. aderat eminus turba mirantium. iamque paulatim nutare pinus et ruinam suam casura imitari. (7) pallebant eminus monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes. (8) at ille confisus in Domino intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset, iam cadenti, iam super se ruenti, elevata obviam manu, signum salutis opponit. tum vero - velut turbinis modo retro actam putares - diversam in partem ruit, adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, paene prostraverit. (9) tum vero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo, monachi flere prae gaudio, Christi nomen in commune ab omnibus praedicari: satisque constitit eo die salutem illi venisse regioni. nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata Dominum Iesum, relicto impietatis errore, crediderit. et vere ante Martinum pauci admodum, immo paene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut iam ibi nullos locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis sit repletus. nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
