Latin
1.1.17 to 1.1.18
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.17-18
Not analysed yet
14 (1) Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit. nam cum in viro quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam, immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur. (2) quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur. ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est. (3) In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus. (4) itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper atque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret. (5) tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum devotus impleret. (6) ita regressus ad vicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes atque simulacra redegit in pulverem. (7) quo viso rustici, cum se intellegerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neglegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent. 15 (1) Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem everteret, furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam cervicem percussuro praebuit. (2) nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque divino metu veniam precabatur. (3) nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire voluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non comparuit. (4) plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis veritatis ostensa ipsi sua templa subverterent.