# Vita Sancti Martini 1.1.19-21

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.19 to 1.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.19

16 (1) Curationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo. (2) Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua vix tenui spiritu palpitabat. (3) tristes ad solam funeris exspectationem adstabant propinqui, cum subito ad civitatem illam Martinum venisse nuntiatur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus. (4) et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas atque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati. (5) qua ille voce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse virtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet. perstare vehementius flens pater et orare ut exanimem visitaret: (6) postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus exspectabat, quidnam Dei servus esset facturus. (7) ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus oravit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infundit, statimque vox reddita est. (8) tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra vivescere, donec firmatis gressibus populo teste surrexit. 17 (1) Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur: rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat. (2) tum Taetradius ad genua beati viri advolvitur, orans ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. tum vero Martinus negare se profani et gentilis domum adire posse: (3) nam Taetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur. spondet ergo se, si de puero daemon fuisset exactus, Christianum fore. (4) ita Martinus imposita manu puero immundum ab eo spiritum eiecit. quo viso Taetradius Dominum Iesum credidit: statimque catechumenus factus nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
