Latin
1.1.22 to 1.1.25
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.22-25
Not analysed yet
(5) Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio domus daemonium se videre. cui cum ut discederet imperaret et patrem familias, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuisset, saevire dentibus miser coepit, et obvios quosque laniare. commota domus, familia turbata, populus in fugam versus: Martinus se furenti obiecit, ac primum stare ei imperat. (6) sed cum dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora. (7) tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est. 18 (1) Interea cum de motu atque impetu barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur. (2) tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum haec immundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est. (3) Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit, statimque omni malo emundatus. (4) postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est, quod fimbriae vestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere virtutes. (5) nam digitis illigatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugaverunt. 19 (1) Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia eius gravissimis quartanae febribus ureretur, epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est. (2) quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit et perpetuae virginitati dicarit: profectusque ad Martinum puellam ei, praesens virtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino habitu virginitatis imposito passus est consecrari.