# Vita Sancti Martini 1.1.26-27

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.26 to 1.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.26

(3) Paulinus magni vir postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit. (4) ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo devolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis vulneribus esset affectus, cum exanimis iaceret in cellula et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire livores: atque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur. (5) sed longum est ire per singula: sufficiant haec vel pauca de plurimis, satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere veritatem et in multis vitare fastidium. 20 (1) Atque ut minora tantis inseram - quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam depravata omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam -, cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ei diversis orbis partibus episcopi convenissent et foeda circa principem omnium adulatio notaretur seque degenere inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat. (2) nam et si pro aliquibus regi supplicandum fuit, imperavit potius quam rogavit, et a convivio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum vita expulisset. (3) postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse, tandem victus vel ratione vel precibus ad convivium venit, mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset. (4) convivae autem aderant, velut ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Euodius, vir quo nihil umquam iustius fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat, ipse autem in sellula iuxta regem posita consederat. (5) ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. ille sancto admodum episcopo potius dari iubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret. (6) sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset. (7) quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret. celeberrimumque per omne palatium fuit, fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum, iudicum conviviis nemo episcoporum fecisset. (8) eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum. (9) quod quidem ita vidimus. nam primo adventu eius Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
