# Vita Sancti Martini 1.1.28-29

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.28 to 1.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.28

21 (1) Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto apud eum invicem sermone loquerentur: diabolum vero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur. (2) quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius irrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est' inquit, 'Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci'. (3) tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu affectus fuisset. neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. iubet igitur aliquos ire ei obviam: (4) ita haud longe a monasterio iam paene exanimis invenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et vulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta artius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. nec multo post vitam reddidit. videris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. (5) in Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praevidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat. 22 (1) Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. nam interdum in Iovis personam, plerumque Mercuri, saepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus signo se crucis et orationis auxilio protegebat. (2) audiebantur plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens non movebatur obiectis. (3) testabantur etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus, qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: (4) Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari, et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: (5) si tu ipse, miserabilis, ab hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum vel hoc tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi vere confisus in Domino Iesu Christo misericordiam pollicerer. o quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum. (6) et quia de diabolo eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
