# Vita Sancti Martini 1.1.33

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, Vita Sancti Martini. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.33

25 (1) Nam cum olim audita fide eius, vita atque virtute desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum suscepimus peregrinationem: simul quia iam ardebat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus, partim ab his, qui interfuerant vel sciebant, cognovimus. (2) quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expeteremus. (3) miserum me - paene non audeo confiteri - cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad vesperum autem pedes ipse nobis abluit. nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem. (4) sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus evangelica praecepta complesset: (5) illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum secundum sententiam Domini dives et possidens multa vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo. (6) iam vero in verbis et confabulatione eius quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax erat, quam in absolvendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis! (7) et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse. (8) quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est homini illitterato ne hanc quidem gratiam defuisse.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
