Latin
1.1.34 to 1.1.35
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.34-35
Not analysed yet
26 (1) Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est, non quod omnia, quae de Martino fuerint dicenda, defecerint, sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere neglegentes, victi materiae mole succumbimus. (2) nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt, interiorem vitam illius et conversationem cotidianam et animum caelo semper intentum nulla umquam -vere profiteor -nulla explicabit oratio. illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et in ieiuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed ne cibo quidem aut somno, nisi quantum naturae necessitas cogebat, vere fatebor, (3) non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia, maiora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant. numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat. (4) nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur, semper orabat. (5) o vere vir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe adversum omnes iniurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur, nec propter id eos aut loco umquam amoverit aut a sua, quantum in ipso fuit, caritate reppulerit. 27 (1) Nemo umquam illum vidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, caelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens extra, naturam hominis videbatur. (2) numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores videbantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum venenatis linguis et vipereo ore carpebant. (3) et vere nonnullos experti sumus invidos virtutis vitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non videbant et quod imitari non valebant. atque, o nefas dolendum et ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur. (4) nec vero quemquam nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent: sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnoverit, erubescat. nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus. (5) non refugimus autem, ut, si qui eius modi sunt, nos quoque cum tali viro oderint. (6) illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. de cetero si qui haec infideliter legerit, ipse peccabit. (7) ego mihi conscius sum me, rerum fide et amore Christi impulsum ut scriberem, manifesta exposuisse, vera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.