# Vita Sancti Martini 1.1.7-8

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini, 1.1.7 to 1.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/vita-sancti-martini/1.1.7

5 (1) Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est. (2) temptavit autem idem Hilarius imposito diaconatus officio sibi eum artius implicare et ministerio vincire divino. sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans, intellexit vir altioris ingenii, uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae videretur: itaque exorcistam eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit. (3) nec multo post admonitus per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt, peregrinationem illam ingressus est, contestatus fratribus, multa se adversa passurum: quod postea probavit eventus. (4) ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones. cumque unus securi elevata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: vinctis tamen post tergum manibus uni asservandus et spoliandus traditur. qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam esset. (5) respondit Christianum se esse. quaerebat etiam ab eo an timeret. tum vero constantissime profitetur, numquam se tam fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus. (6) ingressusque evangelicam disputationem verbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens vitam visus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur. 6 (1) Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie assumpta, se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus vocaret intendere, ait ad eum: (2) quocumque ieris vel quaecumque temptaveris, diabolus tibi adversabitur. tunc ei prophetica voce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutor est: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus evanuit. (3) itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo.

---

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
