# Epistolarum Libri Decem 1.100

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.100

SYMMACHUS SYAGRIO. Instaurant dolorem sera solatia, et ideo mutuum silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae vulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestive contrectata crudescant. In alia potius sermo vertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. Omnis quippe internus dolor corporis hiemali crescit injuria: ac nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeris, male metuo, ne vitium con temptus exaggeret. Nunc ea, quae remedio accommodare credidisti, vel quae nobis commendavit u…endi exploratio, ad te misi; inter votorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praevenias: aut si quae morbi reliquiae fuerint, his orationibus tergeantur. Satis autem muneris communi amicitiae dabis, si sollicitudinem. quae mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
