Latin
Book 1, Letter 101
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.101
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Video, consul amplissime, quantum mihi amor tuus honoris imponat. Jubes te adeam, et coram defruar magistratus tui gaudio. Quo pacto istud possim negare, nisi ea religione ignoveris, qua vocasti? Nam quid agam fortunae dubius, cum hinc inveterato obsequio honoris, hinc luctu amissi fratris impediar? Duae mihi simul dispares personae offeruntur. Qui fieri potest, ut os unum contrariis affectionibus induamus? Proinde animi aequus hujus oneris facito milli gratiam. Fortunati sellam tuam laeto agmine prosequantur. Auspiciis tuis quivis fati integer amicus intersit. Me sinito interim tempore aut ratione decoquere crudum dolorem. Quid, quod etiam parentes mihi in communi moerore solandi sunt? quorum aerumna geminabitur, si illis tam immaturae peregrinationis meae cura jungatur. Esto igitur promptus ad veniam. Certe si putas arguendum, quod desimus, fortunae meae potius irascere. Illa injecit manum, illa invitum retraxit. Ita tibi non persuadeat, ut est eadem dea impotens, me noluisse proficisci. Vale.