# Epistolarum Libri Decem 1.102

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.102

SYMMACHUS SYAGRIO. Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis viris patitur. Sed quid juvat desiderantes, quod pervectus in proxima nobis negaris? AEquius ferebam longinquam tui separationem. Spes enim praesentiae tuae magno intervallo negata cessabat. Nunc exspectationem nostram viciniae facilitate sollicitas. Nec te excusare collegis interventus Alpium potest; eo quod justior nobis ad querelam facta est via, quo tibi ad veniam causa deterior. Sed dolori meo faciendus modus. Saltem posthac epistolae tuae Romam frequentent, Hyblae ut Hymetti favis jucundiores; quarum me in maximo fenore perceptio juvat, solutio defatigat. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
