Latin
Book 1, Letter 103
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.103
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Quidquid muneris in praesentes contulisti, officio videtur esse delatum. Nos qui consulatui tuo varia occupatione defuimus, amicitiae honore affecti sumus, non mercede praesentiae. Ago igitur tibi oblatione consulari gratias uberes, sed bona mente majores. Et nisi verecundia tua verbis meis poneret modum, latius evagarer. Atque ideo sermo interim parcus erit, memoria vero prolixior. Vale.