Latin
Book 1, Letter 106
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.106
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Posse aliquid amicitiis aestimor. Hine spes oritur, quae Theophilo clarissimo viro tuam opem de meo sermone promittit. Quid igitur ejus commodo velimus, in aperto est. Effice, oro te, ut cum fiducia mei non videatur esse frustrata. Vale.