# Epistolarum Libri Decem 1.11

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.11

SYMMACHUS PATRI. Cum jam …liae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri mis…ratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere. Nam si quid in absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat. Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigravit. Do fidem, nihil humili mensae, nihil servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthae negatio, en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
