Latin
Book 1, Letter 13
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Solet facunda esse laetitia, et angustias clausi pectoris aspernata gestire. Tibi, amice, scribendi oblivionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae'spei et hilaritatis implevit. Ultro igitur alloqui desidem non peperci, officii, vel gaudii mei gratia: quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores calendae Januariis appetebant. Frequens senatus maturrime in curiam veneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolveret: forte rumor allatus est sermonem desiderati principis multa nocte venisse, et erat verum. Nam tabellarius vigiliarum fessus adstabat. Nondum coelo albente concurritur luminibus accensis, novi saeculi fata recipiantur. Quid multa? lucem, quam adhuc opperiebamur, accipimus. Dic mihi, inquies (nam id praestat audire), quid nostri patres super ea oratione senserunt? Rerum tibi natura respondeat, quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Novimus bona nostra complecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quamdam patior cruditatem. Bonus Nerva, Trajanus strenuus, Antonius pius, innocens Marcus plenis officii temporibus adjuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant. Hic in laude est natura principis; ibi priscae munus aetatis. Cur verso ordine ista optimarum artium putemus exempla, et illa de saeculo priore vestigia? Vetus officium suum fortuna tueatur, et has saltim Romano nomini velit servare delicias. Nullo fascino felicitas publica mordeatur. Audisti omnia, sed summotenus ore libata. Monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Ubi cum plura rescripta repereris; aestima, quanto uberiora unius mens optaverit, quam plausus effuderit. Vale.