Latin
Book 1, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Abundo gaudio, cum te consulem novus annus excipiat. Sed nunc transcurso est opus. Plenius enim secundis litteris contestabor hujusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patroimus c. v. accitu tuo iter adornans, in rem suam fore existimavit, si meo testimonio niteretur. Huic ego nihil per me accessurum putavi: et tamen deesse nolui, sciens judicio erga illum tuo nihil adjici posse si scriberom; decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. Unum est igitur, quod oratum te atque exoratum volo, ut ineat gratiam suscepti laboris, praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu, tuo congressu tuo honore, proveniet. Vale.