# Epistolarum Libri Decem 1.22

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Epist..xxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.22

SYMMACHUS AUSONIO. Gaudeo me tibi pluria esse quam caeteros: quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas, nec opperiaris petitiones, sed solam voluntatis meae famam sequaris. Accepi e…ectiones quatuo…, immane quantum commodas in excursus et recursus mearum. Dii te pro tanta gratia munerentur: et quia perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adjici potest. velint tuta manere, et propria, quae dederunt. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
