# Epistolarum Libri Decem 1.23

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.23

SYMMACHUS AUSONIO. Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his vicibus humana variantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem brevis in manus meas pagina recens a te profecta pervenit, Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem feangeret. Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare convivium, tum viscerationes, atque epulum postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac veniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio. Parvis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam valetudinem promovemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum. Nunquam evenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indalseris, ut detur aliquod tempus officiis. An tibi parum exempli videtur in comico, cum ait: Quam vellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ago diutius sermonis pauper obgannio? Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longio…es. Id ita essa recte conjecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui vix est otium pauca dictare. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
