Latin
Book 1, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. E si plerumque vera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum me- …iti sui patitur, dum personarum spectare gratiam judicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. Si parce morum ejus decora attingam, liventi similis aetimabor: si juste prosequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris majorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparavit. Vale.