Latin
Book 1, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Quid agam scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit. amor semper exhibuit. Sum vero praesentium laetus, ut qui sciam insidiatori meo nihil loci relictum, atque insuper tibi, cui factum semper volo, meritam polliceri fortunam. Ergo quando res ita tulit, ut sollicita mutarentur: optati sermonis tui fructum feramus qui animum mihi exaugeat, atque indice…, pro tanta retro familiaritate, mei te oppido esse cupientem. Vale.