# Epistolarum Libri Decem 1.29

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.29

SYMMACHUS AUSONIO. Nihil m…ror caeteros, vulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. Paucos ( et in his praecipue familiarem meum Barachum ) nostra aetas tul…t, quorum germana sopientia ad vetustatem vergeret. Tunc, inquies, audeas de philosophis judicare? Licet alienas spectare virtutes. Nam et Phidiae. Olympium Jovem, et Mironis buculam, et Polycleti Canephoras, rudis ejus artis hominum pars magna mirata est. Intelligendi natura indulgentius patet. Alioqui praeclara rerum paucis probarentur, si boni cujusque sensus, etiam ad impares non veniret. Concede igitur mihi de Baracho testis officium, et amioitiam viri prudentis amplectere: cujus exploratio brevi faciet, ut mihi de omnibus, quae scio, aeque facite credas; cum videas, nec in his falsum esse, quae nescio. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
