Latin
Book 1, Letter 3
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRI. Summa afficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri: et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. Laudari quippe ab laudato viro rara est merces ingenii. Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adjectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei styli cura limaret. Nae ego sum stultus ac nihili, si os sublinitum mihi esse non sentio. Quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? Unus aetate nostra monetam Latialis eloquii Tulliana incude finxisti. Quidquid in poetis lepidum, apud oratores grave, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, justus haeres veterum litterarum. Ne mihi verba dederis. Novi ego quid valeat adagio: sus Minervam. Apprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain’ tandem? orandi aeque magnus et canendi, meae n' te opis indignam mentiare? Haud aequum facis: neque me juvat falsa jactatio. Interea si nobis vacuas aures utendas datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Baiis remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor allatus est terrae filios convenire; oppido cavimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret. Ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneven-