Latin
Book 1, Letter 34
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Plenum laboris negotium gero, qui compellare toties tacitum persevero. Contra nisi instare pergo, atque exsculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio. Sive igitur hoc officium meum sedulum judicas, seu molestum; stat sententia, honorem suum celebrem praestare colloquiis: adeo mihi veteris in t… amoris nulla discessio est. Et merito: nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene. Propterea silen tium tuum conqueror. Facit enim tenerior affectio, ut sit querela proclivior. Mollis est animus diligentis; et ad omnem sensum doloris argutus. Si negligentius tractes, cito marcet, ut rosa: si durius teneas, livet ut lilia. Legisse memini, vultu etiam saepe laedi pietatem. Quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? Tecum haec pensius aestimabis. Mihi religio fuit, tegere, quae dolebant. Nam ut in te animi usque pendeo; ita opere maximo usuram tuae unanimitatis exspecto. Vale.