# Epistolarum Libri Decem 1.38

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.38

SYMMACHUS AUSONIO. Falso creditur judicii nesciam esse fortunam. Illa vero et praeteritorum memor, et praesentium diligens, et prudens futuri, tibi rependit, quidquid caeteris praestitit. Non ergo vana, neque erratica est: a qua scimus alios domum coepisse, te praemium. Quis tibi honoris nostri (inquies) fecit indicium? Celebritas famae, cui justa narranti statiin creditur. An opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum. Fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere malui quodammodo nuntiare. Sed nulo ista properatio litterarum mearum tuum munus impediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
