Latin
Book 1, Letter 39
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Sc o quidem litteras meas tibi sero reddendas, vel propter occupationes, quae te in procinctu aliquantisper tenebunt; vel quod frater meus Gorgonius, admirator virtutum tuarum, diutinae apud Picentes indulgebit quieti. Ut ut est tamen ista conditio, supersedendum officio non putavi. Fors fuat, an haec mature in manus tuas scripta sint ventura. Ego tanien quantum per commeantes licebit, justi muneris operam non reparcam. Vale.