# Epistolarum Libri Decem 1.44

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.44

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Meretur indulgentia in me tua, ut ea, quae proxime laudi mihi fuerunt, clam te esse non patiar. Credo indicium fecisse tibi famam, quod parentem meum r…ri atque in secessa amissae domus injuriam decoquentem, frequentibus suffragiis; denique oratoribus missis, novo honore senatus acciverit. Qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas attulit dies, egit ille senatui gratias, ea facondiae gravitate, qua notos est. Calendae tunc erant, quibus annus aperitur. Brevi intervallo cum familiaris mei Trigeti filio praetorio candidato actionis operam spopondissem, animum religio convenit ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum; sed, ut dixi, ab illo senatui jam solutum. Ergo ad quintum idus Januarii verba feci in amplissimo ordine: quae ubi in manus tuas venerint, ex tuo animo conjicies judicia caeterorum. Ego sub incerto examinis tui, aliorum sententias occulendas putavi, ne te praejudicio tanti ordinis viderer urgere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
