Latin
Book 1, Letter 45
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.45
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Auctus sum gaudio, quod valetudo tecum revertit in gratiam. Nam semper incolumitas tua voti mei summa est. Nunc si diis volentibus reconciliatae vires animi tui integraverunt vigorem, facito epistolae tuae multijugis paginis augeantur. Odi parcimoniam verborum bonorum. Scribendi quippe brevitas, magis fastidio, quam officio proxima est. Nolo litteras de summo Ore stillantes. Illas peto, quae arescere nesciunt; quae ex in…o pectoris fonte promuntur. Memini brevitatem Spartanam laudi quondam fuisse. Sed ego lecum Romanis legibus ago, et si ita vis, Atticis: quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi videantur Lacones metu collationis in diversum studia destinasse. Vellem plura; sed tuo medo compungendus es. Simul cautio est, ne te sermo multus offendat. Instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. Qua ex re intelligis, eo se invidiae et conditionis adductum, quasi a me pauca scribi velis, nisi multa rescripseris. Vale.