# Epistolarum Libri Decem 1.46

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.46

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Potui facere scripta compendii, cum tibi germanus meus verbis suis uberius satisfacturus videretur, quam ego meis litteris. Sed in majore lucro officia honesta, quam otia multa ponenda sunt. Ergo neque tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto; neque omnia mandata sunt litteris, ut illi aliquid ad narrand…m relinquatur. Accipe tamen rerum capita, et summas negotiorum, quibus frater admonitus, quaesita latius exsequatur. Convenit inter sacerdotes, ni in custodiam civium publico obsequio traderemus curam deorum. Benignitas enim superioris, nisi cultu teneatur, amittitur. Ergo multo tanto ornatior, quam solebat, coelestis factus est honor. Exspectare mihi videris omnia, quae superstint. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi quod velis, opera legata est. Edictum principum, nisi jam notum est, idem tibi assertor expediet. Statuas etiam recepistis iisdem pene populi acclamationibus, quibus amiseratis. Rides? et libet rideas affatim: plura desino, ne qui strictim meliora detexui, in minoribus videar immorari. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
