# Epistolarum Libri Decem 1.5

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.5

SYMMACHUS PATRI. Ne quidquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii prosequendi, fere ut nulla fuerit statio tot locorum, in qua hujus muneris ferias egerimus. Sed sane juvat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querela, quae nascitur ex indulgentia. Vos modo facile noveritis hanc expostulationem magis esse religiosam quam justam. Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cujus mihi fama fecit indicium. Quam vellem deliciis vestris improvisus obrepere! Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esse accommodatius agitare vobiscum, et spiraculis regionis illius aestivam fragrantiam temperare. Sed res familiaris inclinat. Ea nobis usquequaque visenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri voluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus venit in nostram aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur. Verum haec missa facio, ne salutatio in querelam versa, minuat officii voluptatem. Date operam bonae valetudini, et alloquio orebriori: quod cum petimus, sedulo pollicemur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
