# Epistolarum Libri Decem 1.53

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.53

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Otio et venatibus gloriare. Est h…c quidem jucunda jactatio, sed ludo magis a se prolata, quam serio. Nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata, libris veterum ruminandis libenter expendis. Aliis igitur dabis verba, qui te congressu primore non noverunt. Ego actus, quos pernox et perdius tibi curae habes, tum quotidiana ingenii tui pabula de litterarum, quas mihi tribuis, sapore conjecto. Nisi forte in sylvis Apollinem continuaris, ut ille pastor Hesiodius, quem poetica lauro Camoenalis familia coronavit. Nam unde est haec in epistolis tuis sensuum novitas, verborum vetustas, si tantum nodosa retia, vel pennarum formidines, et sagaces canes, omnemque rem venaticam meliorum oblitus affectas? Quare cum scribis, memento facundiae tuae modum ponere. Rustica sint et inculta, quae loqueris, ut venator esse credaris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
