Latin
Book 1, Letter 54
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.54
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Moestitiae meae solatium grande tribuisti. Nam ut dudum tibi fama fecit indictum, fratris obitu vulneratus, continuo animi dolore discrucior. Non mediocre tamen inter praesentes curas levamen accepi, quod te comperi secundum communia optata salvere. Superest, ut istiusmodi officiis frequentem operam digneris impendere; quae perspicis medicinam quamdam infortunii et moeroris afferre. Vale.