# Epistolarum Libri Decem 1.55

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.55

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Scio germani amoris esse quod suades. Sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit injusta dissensio principem: ne noxam meruisse videatur, qui abjuratas amicitias, quasi nihil passus, affectat. Quare oblatam concordiam non refuto. Sequestrata consideratione fortunae, redeat in gratiam, qui movit offensam. Tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cujus labor saluti publicae commodabit: de quo interim parcius loquar. Res enim, quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est: et mihi magnopere convenit, ita meminisse gloriae tuae, ne verecundiae oblitus existimer. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
