Latin
Book 1, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROBO. Et tibi publicis negotiis occupato, breves litterae demunt fastidium lectionis, et mei officii assiduitas, quidquid scribendum videatur, exhausit. Merito salutatione libata, frugi epistolam necessario stringo compendio. Alia est enim protestatio amoris, alia linguae ostentatio: atque ideo antiquior mihi fuit obsequendi opera, quam loquendi. Copiosi videbimur, si abunde seduli judicemur. Vale.