# Epistolarum Libri Decem 1.59

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.59

SYMMACHUS PROBO. Mones amicitiae bonum scriptis frequentibus excolamus. Placet hortatio invitatrix religionis. Et, ut verum fatear, decus mihi est haec tua voluntas; amor enim maximi plus requirit. Sed quod ais, me potius, qui sim vacuus publicae rei, istiusmodi vigiliam debere sortiri, aequum esse dissentio. Jam primum quod homo licentis otii scrutari vices commeantium non laboro: tuus honor vecturam litteris nisi invenit, facit. Dehinc quod mihi iners desuetudo oblimat ingenium. Tibi impigro jamdiu negotii levatur usus loquendi. Ergo quo tu ad scribendum major copia, hoc ego dignior venia raritatis. Satisne videor his causis munitus in posterum? Memineris volo, quidquid a me sermonis acceperis, obsequii esse, non otii. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
