Latin
Book 1, Letter 6
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRI. Solent impatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum. Hoc vero a vobis recens ortum videmus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad vos praedium lege venit, cujus me jure donastis. Cucurrit quaestus vester in meum commodum, et meliore voto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum moestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. Quid, quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio? Cujus ego honestamentum praeopto muneribus. Nam qui opibus illaudatus juvatur, necessarium magis donum, quam justum praemium videtur adipisci. Igitur judicio vestro ago, atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis; et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur, sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro judicio, vestro tradamus exemplo. Vale.