Latin
Book 1, Letter 64
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.64
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Commendari a me episcopum forte mireris. Causa istud, non secta persuasit. Nam Clemens boni viri functus officium, Caesareum, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace, tutatus est. Fando acceperas, rebellione barbarica quot auri, quot argenti privati aut publici sacri et profani, Mauritaniae fuit direptione hostium lancinatum. Evenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli jure raperetur: quod a summatibus civitatis, quos reliquos fuga fecerat, jus aerarii reposcebat. Misera et acerba conditio, nisi tristitia temporum Clementis curam movisset; quem ego non minus famae saeculi, quam civium securitati commodasse dixerim. Quid enim praeter invidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? Habes ordinem rei. Quod restat enitere, ut tui aspiratio vela faciat impetratis. Vale.