# Epistolarum Libri Decem 1.69

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.69

SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Potuit frater meus Acutianus suo nomine, quod poscit, adipisci, ut qui sit non minus tibi, quam mihi familiaris. Sed interfuit officii mei, ut ei voluntariam operam commodarem. Juvat autem desiderium illius justitia postulati. Nam germanos suos, Nichasium et Rogatianum, negotium commune curantes, vel ad disceptationem Numidici consularis remitti postulat, vel, quod ei antiquius est, te potissimum cognitore mavult quam primum molestia litis absolvi. Quare si et illius apud te grande momentum est, et a legibus causa non discrepat, et interventus meus libram tui favoris inclinat; anniti aequum est, ut optimo viro ex sententia procedat optatum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
