Latin
Book 1, Letter 70
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.70
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Fratrum nostrorum Romani atque Magnilli petitio justa est, quam prosequendam recepi; quibus impendio curae est, ut homines Euticiae clarissimae feminae judicum praesidio fulciantur. Intelligis eas esse personas, quibus haec gratia magis ex suo merito, quam ex meis litteris debeatur. Nec mireris, ipsos super ea rescribere noluisse, cum reverentia mei fecerit, ut nostro suffragio potius uterentur. Vale.