Latin
Book 1, Letter 74
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.74
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXTATO. Est aliquid in querelis Fasgamiae filiae meae, quod mihi ex voto fateor accidisse. Nam nisi futuras sibi usui litteras poposcisset, ad scribendum defuisset occasio. Praelibo igitur salutationem, quae meum spectat officium. Reliqua pars paginae ad causam clarissimae feminae pertinebit, quae sibi ab hominibus tuis nescio quid agrorum ereptum deflet. Id ego loci et meriti tui conscius, servili ausu clam te opinor admissum; atque ideo filiae meae correctionis facilitatem spopondi, si ad te familiaris conquestio genus injuriae pertulisset. Quaeso igitur temeratae possessionis statum jubeas reformari. Si quid autem controversiae est, in pignoris nostri differatur praesentiam, quae secura justitiae tuae recusat alios cognitores. Vale.